monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > 13 > sectio 1 > sectio 7 > sectio 7 > 2 > sectio 4 > 20 > 55 > 34 > sectio 12 > 11 > sectio > sectio 1 > 28 > 52 > 15 > 1 > sectio 11 > 2 > 27 > 24 > 10 > sectio 1 > sectio 6 > 14 > 15 > 48 > 24 > sectio 4 > sectio 10 > sectio 12 > 45 > sectio 18 > 28 > sectio 5 > 30 > 47 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 12
BLANDUS dixit aegre ferentem pudorem repulsae voluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. HISPO ROMANIUS ultionem, inquit, suam hosti vendidit. tam facile, inquit, exit nocte, pervenit ad hostes, redit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIUS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandavit. fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. 'nihil dixit' inquit 'mihi': sublata omnis quaestio est. quaeritis, quem dixerit? videte, cui nihil dixerit.